MATTHAEUS Plamerius

MATTHAEUS Plamerius
MATTHAEUS Plamerius
Florentinus, saecul. 15. eruditione inclitus, Florentino Concilio interfuit. Continuavit Chronicon Prosperi, qui Hieronymi, sicut hic Eusebii, erat continuator, usque ad A. C. 1449. cui Matthias Palmerius Pisanus additionem attexuit, usque ad A. C. 1481. Scripsit in super bellum Pisanum, vitam Nicolai Acciaioli, de vita Civili, etc. Sed quod de natura Angelorum, heterodoxe scripsisset, liber eius exustus est. Verrin. l. 2. Florentiae Illustratae Phil. Bergom. in suppl. Chron. A. C. 1439. Volaterr. Comm. Urb. l. 21. Paul. Iov. in elog. Trithem. in Cat. Genebr. in Chron. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”